- MYRICA
- I.MYRICAMacedoniae civitas eadem quae Amphipolis, Steph. Et alibi, Μυρίκη, inquit, insula est in rubro mari.II.MYRICAapud Virg. Ecl. 4. v. 2.Non omnes arbusta iuvant, humilesque myricae.Fruticis genus est, de quo Plin. l. 13. c. 21. Myricem et Italia, quam alii tamaricen vocant, Achaia autem bryan etc. Conveniens coronamentum illorum olim, qui insigniter essent improbi. Hinc in Legibus Charondae alterô locô haec fuit, ut, qui calumniae, dolique mali crimine convicti essent, per urbem circumvectarentur, coronati myricâ, apud Diodor. Sic. l. 12. utomnibus scil. innotescerent, tamquam singulari improbicate insignes. Et Strabo tradit, Sacerdotes Persarum, quoties illas diuturnas diras alicui imprecabantur, tenere solitos fasciculum virgarum myricinarum tenuium, l. 15. Nempe et ἄκαρπος haec planta, et infausti semper ominis habita est. Hinc cum in funere Achillis propositum fuislet certamen cursus, Teucer, qui inibi erat, ut metam attingeret, myricâ implicitus lapsusque, victoriam Aiaci tradidit. Q. Calaber l. 4.——— Τὸν γὰρ ῥα Θεὸς βάλεν, ἠέ τις ἄτηΟ῎ζον ἐς ἀλγινόεντα βαθυῤῤέζοιο μυρίκης,Τᾡ δ᾿ ἀῤ ἐγχριφθεὶς χαμάδις πέσε —————— Hunc Deus aut sors noxia impegitIn tristem ramum altâ radice haerentis myrieae:Hâc enim implicitus humi cecidit.Vates tamen per myricam vaticinatos esse, lege ipsis ab Apolline praescriptâ, docet Scholiastes in Theriac. Nicandri. Unde insigne dumetum myricinum μάντιν, i. e. vatem, dixêre. Atque adeo Magi et Scythae, tum in Europa complures, lignum myricinum tenentes, futura praedicebant. In Lesbo quoque Apollo ramos myricae gestavit, unde Μυρικαῖος is, h. e. Myricinus, appellatus est. Denique et Aegyptios, in pompa Iovis, ut et Magos. apud Medos, myricâ fuisse coronatos, legimus etc. Vid. Car. Paschalium Coronar. l. 7. c. 6. uti de formicis Indicis myricarum ramos in Bengala, laccâ circumdantibus, quae proin purissima limpidissimaque, supra voce lacca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.